- PONS
- PONSan ex pendeo, quod velut in aere pendeat; an ex pontus, an ex pono, quia ad transeundum ponitur? proprie et communiter flumina iungit; atque e ligno, lapide, navibus, cadaveribus quoque nonnumquam, factus legitur. Eum sternendi facilis olim apud Romanos ratio fuit, ut in quo milites non secus atque alia in re bellica subinde exercebantur, cum in Istro et Rheno, tum in Euphrate; qua de re sic Suidas in voce Ζεῦγμα: Lataenaves sunt, quibus iungitur fluvius. Recedunt autem sursum nonnihil supra eum locum, quem iuncturi sunt datôque signô unam primo navem demittunt, quae secundô flumine iuxta suam ripam feratur. Quae ubi ad locum Ponte iungendum pervenerit stoream sax is plenam, in flumen coniciunt, funi allig atam instar ancorae: quô devincta navis in ripa consistit, tabulis et iuncturis, quarum rerum copiam vehit subito usque ad excensum constrata. Deinde aliam paulatim ab ea demittunt et mox aliam donec in adversam rtpam perduxerint iuncturam. Navis vero ea, quae ad hostes accedit, etiam turres habet, et portam. et Sagittarios et catapultam fert. Sinenses, quorum industriae vix quidquam reliquus Orbis simile habet, non flumina solum, sed et montes Pontibus iungunt, sicque totum Regnum commode pervium faciunt. Ad urbem Hanchung in primis, opus ist iusmodi stupendum visitur: Inter quam et Metropolim Imperii cum iter esset devium admodum et flexuosum, ob montium altitudinem asperitatemque, et vallium profundas voragines; sub exitum Cinae familiae, a Changleango Lieupangi Imperatoris fidelissimo ac prudentissimo Duce montium hae asperitates, ac praecipitia omnia aequata sunt, ut hostes fugientes anteverteret. Incredibili itaque celeritate ingentique opere omnes hi montes in plana deducti, qua in re multa centena hominum milia, totumque excercitum suum desudare iussit, singulis turmis certâ operis parte assignatâ, quam perficerent viamque planam redderent, exurgentibus utrinque quasi ad perpendiculum parietibus e monte factis, adeoque altis, ut in caelum attolli viderentur vixque via ipsa lumen ab alto allapsum admitteret. Alicubi dein ligneis trabibus, asseribusque stratis, de monte ad montem Pontes struxit, intra ipsas montium rupiumque commissuras exterebratis exsculptisque foraminibus, quibus trabes impositae sustentarentur. Praecipue ubi torrentes ex montibus delapsi quasi viam sternebant, quorum semitam saepe sequutus est. Alibi, ubi valles latiores, columnae adhibitae: Atque huiuscemodi Pontibus tertia fere viae pars constat tantâ subinde per intervalla altitudine, ut fundum voraginis absque horrore vix ausis inspicere. Viae latitudo 4. Equites capit, et subinde resicitur pro iter facientium commodo: quâ de causa certis intervallis vici tabernaeque dispositae sunt. Ne vero viatoribus per praecipitia forte ex Pontibus dilabendi aliquod immineat periculum, addita sunt utrinque podia, fulcraque lignea aut ferrea. Longitudo Pontis est ab urbe praefata, usque ad Metropolitanae eam partem, quae spectat ad Occasum, ubi 30. circiter stadiis ab Urbe distat eiusrum, iam octingen ta solum superanda. Vocant autem Pontem eum Sinenses Cientao, i. e. fulerorum viam. Sic ad Urbem Changte, pons est ex monte ad montem a Natura ipsa protensus. In provinc. Suchuen, Chingtae metropolis regio partim plana, partim montibus extuberans, per tridui iter supra centum lapideis pontibus structis, tota ex facili permeatur, etc. Sed nec hunc Pontium usum Romanis fuisse ignotum, docent Pontes milliarti, seu tabellarit, de quibus sic vetus Inscr. Viam. Fecei. ab Regio. ad Capuam. et in. ea. via. pontes omnes. meiliarios. tabellariosque posei vei. Ubi Gualterus Pontes Milliariosinterpretatur columellas, numerô milliarium insignitas: tabellarios, lapides, minori, quam milliaria, intervallô distantes, positosque ut illis adiuti viatores commodius equos insilirent; Gronov. vero, qui miratur merito Pontes esse columnas, et tabellas lapides, intelligit e tabulis seu asseribus Pontes mille pedum longitudine, quibus opuserat propter vias voraginibus torrentibusque interruptas, de Pecun. vet. l. 1. c. 3. Apud Hebraeos quoque vias, praesertim ad Civitates Refugii ducentes, ut magis permeabiles essent, Pontibus subinde iunctas suisse, notavimus supra, ubi de Asylis. Ut alios Pontium usus, ut in quibus Principes quandoque ad colloquia convenisse: Romanos in Comitiis suffragia tulisse, unde Proverb. de Ponte deicere, ortum etc. legimus, in praesens tacitus praeteream. Vide Auctorem Sinae et Eur. (qui Adamus fuit Preyelius) c. 26. cui titul. Pontes, ut et infra. Inde Ponticulus, Ponticus stratus, Pontonarta, Pontones de quorum unoquoque suô locô. PONTES QUIDAM CELEBRIORES, EX EODEM. IN EUROPA. α. Alcantara, et Segovia, nobilissimis in Hispania, ubi 700. Pontes numerantur, superbiunt. β. Anienem fluv. quatuor iungunt Pontes: 1. Manolus vulgo dictus, primum ab Antonino Pio factus; dein a Mammea Alexandri matre restitutus ac marmore sumptuose est exornatus. 2. Paulo inferius viam Nomentanam iungit. 3. Succedit infra, in via Salaria, 3. ab Urbe milliar. a Narsete, victis Gothis, constructus. 4. Tiburi, quam Romae, propinquior: ubi moles rotunda, et praeclarum in marmore Pontis T. Plautii Silvani elogium. γ. Aureliae in Gallia, Ligeris Ponte status est lapideô, per mediam Insulam, in quo Iohannae Darciae virginis monumentum. δ. Baiarum medium intervallum et Puteolan as moles 3600. fere passuum, Ponte coniun xit Caligula, contractis undique onerariis navibus et ordine duplici ad anchoras collocatis, periectôque aggere terrenô, ac directô in Appiae viae formam. Hinc in nummo huius Imperatorisaereo, C. Caesar. Aug. Germ. P. M. T. P. in una parte: in altera, Terrâ marique victor, ob molem hanc factam, legitur. ε. Caesar Rhenum ponte iunxit diebus 10. ζ. Caligula, vide hîc paulo supra. η. et θ. Constantinus M. aunô Imperii sui 10. circa Coloniam Agrippinam, Rheno Pontem imposuit, non tam, ut Francos coerceret, quam ut gloriam Imperio ac reverentiam limiti conciliaret. In cuius medio praecelsa turris, et transmittebat subsidiarios in Duitium. Operis ac molis immanitate stupendum vocat Broelmannus. Fuit autem ex lapide. ι. Dresdae, Pons insignis Albim Saxoniae iungit, par Londinensi. κ. Hispania, 150. fluvios, et in iis 700. Pontes, in quibus nobilissimi Segoviae et Alcantarae, habere fertur. λ. Isara, in finibus Allobrogum, Ponte unô die factô, a Planco Imperatore stratus est. μ. Istrum, Ponte lqpideô vinxit Traianus Imperator, cuius pilae 20. e lapide secto et quadrato, altitudine 150. pedum, latitudine 60. inter se 170. pedes distabant fornicibus devinctae. Sabellico crassities in singulis pilis erat 60. pedum: Ipse Pons stadia habuit 7. pedes 230. Eius postea superiora Adrianus dirui iussit, an aemulatione in optimum Principem, an Barbarorum metu? videDionem. v. Ligeris, Aureliae Ponte lapideô iunctus est, in quo Puellae Aurelianensis, quae Galliam sub Carolo VI. ab Anglis tantum non oppressam dicitur liberâsse, statua cernitur. ζ. Londini, in Anglia supra Tamesim Pons est adeo latus, ut hinc inde exaedificatis domibus habitetur. Numerantur in eo 20. concamerationes ac pilae. ο. Muldava. fluv. Bohemiae, apud Pragam, Pontem habet longum cubitos 872. latum ad excipiendos quatuor currus simul procedentes, totus e quadrato saxo; quô vix alius in Europa celebrior. Habet sedecim fornices amplissimos. π. supra Narem, praetergressis Narniam, apparent a dextris admirandi Pontis fornices, qui duos praecelsos et abruptos montes, subter labente flumine coniungere solebat. Factum ab Augusto Procopius memorat: supersuntque etiamnum ex lapide quadrato praegrandi reliquiae. ρ. Praga, vide hîc supra, ubi de Istro. ς. Rhenus, a Iul. Caesare Ponte 10. dierum spatiô iunctus est, quem ipse prolixe describit, l. 4. Bell. Gall. c. 7. l. 6. c. 9. Iterum a Constantino M. Vide supra. τ. Segovia, unum ex pulcherrimis Hispaniae Pontibus habet, ut et Alcantara. v. Severinum oppid. est in Valachiae et Transylvaniae confinio, prope quod magnisicas Pontis a Traiano exstructi reliquias et iamnum conspici Paulus Iovius tradit. φ. Tiberinus Pons haud procul Ocriculô conspicuus fuit, ubi hodieque praegrandes quaedam pilae supersunt, quibus is sustinebatur. Fuit unus quaternorum e numero, quos Octavianus Augustus Viâ Flaminiâ perinsignes et magnificos aedificavit. χ. Traianus apud Dionem, lapid eum super Istrum Pontem fecisse legitur, qui cum pulcherrima alia Principis eius exstent opera, ipse tamen reliqua omnia facile superavit. Auxit operis difficultatem flumen magnum ac vorticosum, fundusque ipse infidus ac limosus: cum nec avertere eius cursum ullô mediô licuerit. Pilas habuit e lapide secto ac quadrato 20. ipse a citeriore ripa ad ulteriorem stadiorum 7. Vide quae supra hîc dicta: ubi de Moldava et Severine.IN SINIS. α. Chanceu Urbs, pontem longissimum navibus 130. in cumbentem habet: quarum una sic comparata est, ut facile aperia. tur claudaturque pro navium transitu, ubi portorium solverint. β. Changcheu Urbs, Pontem habet, totum ex secto lapide ad 36. altissimos et maximos porrectum arcus tantae latit udinis, ut utrinque aediculas cum Institorum tabernis sustineat. γ. Changte urbs, cavernam ingentem prope habet, ante quam pons est ex monte ad montem ab ipsa Natura protensus. δ. Prope Chegan, ad ripam, Fi pons est, de monte si militer ad montem, unicô exstruci us arcu, Pons volans incolis dictus, cuius longitudo 40. est Sinensium perticarum, h. e. 400. cubitorum, altitudo 50. ε. Sub Chingcheu, ad Queitung, est magnificus lapideus Pons, in multos divisus arcus, et ad 100. perticas extensus, totus ex secto lapide. ζ. Chingta, vide supra η. Cinan, metropolis Xantungiae, Pontes lapideos numerat non paucos, in quibus Pehoa pluribus est fornicibusarcuatus, qui Insulam cognominem in lacu Taming iungit. θ. Focheum, Metropolis Fokienae, Pontem habet superbissimum, supra maris sinum, cuius longitudo 150. perticarum, latitudo sesequiperticae: totus ex albo constans lapide, supra 100. altissimis arcubus insignis est, hinc in de cancellis ac podiis, debitis intervallis, supra lapideas bases, ex lapide eleganti opere caelatis leonibus, ornatus. ι. Gangni, civitas Kiangsiae, Ponte, qui obsequii et oboedientiae dicitur, superba est. Constat ex lapide, multis arcubus fornicibusque distinctus, e quo ditissimorum Parentum filia vidua, quae illum exstruxit, cum absolutum vidisset, se in aquas praecipitem dedit. κ. Hanchung Urbs, stupendi operis habet pontem, de quo supra. λ. Sub Ianpinga urbe, in Xa pons est tectô coopertus, plane magnificus, in quo multae tabernae. μ. Kienninga Urbs similiter supra Min fluv. velocissimum Pontem habet tectô coopertum et Instirorum tabernis refertum: Cuius pilae omnes ex secto lapide altissimae, reliqua ex ligno. v. ad Lipingam, in Queichea provinc. pons est Tiensem, quasi e caelo factus, qui ex uno constans lapide, torrentem Tanki iungit: latus 2. perticas, longus 20. ζ. Loyang, pons est in urbe Crvencheu, cui nullus par, nullus secundus in orbe, qua patet universus. Longitud. 360. perticarum, Latitud. sesquiperticae est; exstruxit Urbis Praefectus Gaiiang, super fluv. vehementissimum ac altissimum Loyang. Totus ex eodem secto nigricanteque est lapide, nullum habens arcum seu fornicem, sed pilas supra 300. quarum omnes maximi navigii habentes figuram, utrinque in angulum desinunt acutum, ut minus adsilientis aquae vim sentiant. In suprema lapidum coagmentatione a pila ad pilam 5. iique aequales lapides spatium, quod in latum est, occupant: quorum quivis ad 18. longus est passus communes, et 2. omnino latus ac totidem altus; ficque similes omnino et aequalesibi ingentes illae lapideae, ut sic dicam, trabes, sunt 1400. Ne vero transeuntes e Ponte labantur, podia ex eodem lapide utrinque cum leonibus, qui basibus insistunt suis, adstructa sunt similiaque plura ornamenta addita. ο. Ad Picie Occidental. partem supra profundissimam vallem, crassissimis ferreis catenis annulos aliquot ita hamis uncisque ex utraque parte montium firmârunt, ut superimpositis asseribus Pontem iniecerint Sinenses, qui, cum plures simul transeunt, titubat, non absque transeuntium, ob subiecta praecipitia, horrore. π. Sigan, Metropolis Xensiae Pontes habet 3. supra Guei fluvium, omnes pluribus iisque altissimis arcubus constantes cum podiis, ferreis trabibus, leonum statuis similibusque ornamentis, ad soliditatem simul operis et splendorem. ρ. Sincheu civitas Nankingae, Pontem habet, aquis innatantem, ex 35. magnis constantem navibus, quas ingentes e ferro catenae vinctas tenent, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.